Statuta Reipublicae Bremensis, primum a Dominio Henrico Krefftingio, J. U. D. et quondam Consule hujus Reipubl., in novum ordinem redacta, atque glossis sive notis illustrata, mox ab eodem revisa, alioque ordine digesta nec non glossis novis adaucta, quibus Vir Senatorii ordinis, Dominus Joannes Almerus, olim Advocatus Consultissimus suas quoque notas postmodum adjecit. Haec omnia autem in eum, qui in praesenti volumine cernitur, modum simul congesta sunt per Jo. Wachmann U. J. D. et Syndicum reipubl. seniorem, additis quoque insuper aliis per eundem observationibus, cujus autographum, etiam cum eadem paginarum distinctione amanuensis indicum universorum causa, per omnia secutus est. - UB Gießen, Hs 1037