Bi-smi llahi. MUHAMMEDANUS PRECANS, id est, LIBER Precationum Muhammedicarum ARABICUS MANUSCRIPTUS, in Illustri Bibliotheca Gottorpiana inventus: Latinitate nunc donatus, & Notis illustratus, typisque mandatus & in lucem editus, Ut unusquisque videre poßit mirum & miserandum precandi modum, quo utuntur Muhammedani, ut Turcae, Persae, & qui sunt ex Tartaris, Indis Orientalibus, & Africanis, Religionis Muhammedicae sectatores: & quae sint praecipua Doctrinae eorum Capita, ut quorum paßim sit mentio in Notis: intermixtis quoque, hinc inde iis, quae spectant ad Sectam Iudaeorum, et diversorum Christianorum, etc